HODIE nate salve

HODIE nate salve
HODIE nate salve
formula gratulandi in Puerperio, Vett. usitata. Meliorum enim gentium mos erat, de feliciter transacto hoc discrimine laetari, gaudiumque et salutatio inter amicos et clientes, verbis praefatis, ab Oriente ad Romanos consuetudine delatâ, fieri solebat. Unde A. Gell. Noct. Attic. l. 12. c. 1. Eamus inquit et puerperium visum et Patri gratulatum. Vide Thom. Bartholin. de Puerp. ubi Plauti locum adfert.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • SALUTANDI Patronos ritus — apud Romanos, memorabilis. Nempe Salutatores Romae passim divitum et potentiorum limina obibant et matutinum Ave (haec enim salutatoria vox erat) portabant. Martialis l. 1. Epigr. 56. v. 6. Et matutinum portat ineptus, Ave. Eorum statio… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GAUDIUM — inter Numina Romanorum memoratur Clementi Alex. Protrept. p. 12. Vide quoque supra Dii. Alias Gaudium, πάθος lenius, quam laetitia. Cic. Tuscul. Quaest. Quum ratione animus movetur placide atque constanter, tum illud Gaudium dicitur; quum autem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NASCIO sive NATIO — NASCIO, sive NATIO Dea apud Romanos, quae nascentibus praecsse credebatur. Eius meminit cicero de Nat. Deorum l. 3. Nascio quoque Dea putanda est, cui, cum Fana circumimus in agro Ardeatino, rem divinam facere solemus. Vide Ioh. Rosin, Antiquit.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARENTES — a PARIENDO dicti, magno in honore ubique habiti sunt. Cum enim natura exiguam hominibus vitae periodum circumscripserit, eiusque usuram dederit, tamquam pecuniae, nullâ praestitutâ die, facile suis exhauriretur civitas civibus, nisi cives… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PUERPERA — a PUERI partu dicta, olim variis obnoxia fuit ritibus. Mutini fascino insidebat foe mina, ut conciperet: Lupercis quoque sese offerebat, et ferulâ caedebatur caprinâ pelle coriôque tectâ, gestabat praeterea pyxide Lyden, immensô prolis desideriô …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”